Watch videos with subtitles in your language, upload your videos, create your own subtitles! Click here to learn more on "how to Dotsub"

De contractu faciendo

0 (0 Likes / 0 Dislikes)
Gratum mihi fac si animum attende in prima clausula quod valde gravis est. Dicitur.. Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne? Minime!, id non bene videtur… Qua enim re? Nescio. Iterum audire vellem… Tum: pars, inquit, negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis… Ohe, nunciam melius audiri videtur… Mos omnia vincit. Iterum si voles, legam. Primam partem tantum Num de negotiante parte primae partis? Partem modo primae partis negotiantem partem tractantem… Legitur enim partem negotiantem primae partis primae partis negotiantem partem putandam, partem autem negotiantem primae partis hoc in contractu putandam… At, me hercle, qua re nos nugis talibus moti rixaturi? Scindamus potius contractum! Optime! Nimis longus videtur! Quid nunc restat? Plus quam dimidium metrum adhuc!! Legitur nunc partem negotiantem secundae partis secundae partis negotiantem partem putatum iri… Plane enim hoc displicet! Qua de re? Secundae enim partes nunquam prosperae factae sunt! Secunda autem pars cuiusdam pedifollici certaminis a me ipso nuper visi melior quam prima factast. Immo etiam, eius arbiter tunsus est!! Heus, audi! Quid impedit ne prima pars secundae partis negotiantis secundae partis prima pars fiat? Satis verborum! Contractum iterum scindamus, si audes! Optime ita! Ecce clausula te ullo sine dubio perlaetum redditura!! Aliter sentio: minime id placet! Quid tibi displiceat? Quodcumque est id mihi displicet!! Fiat, veterem amicitiam minimi momenti causa ne deleamus!! Seca!! Insequenti loco quoddam tibi displiciturum inest. Optime. Verbum tuum mihi sufficit. Dic mihi: verbumne meum tibi sufficit? Nequaquam, ut facile cogitari possit!! Duas ergo alias clausulas adimamus!! Pars negotians octavae partis … Nolo!! Nonne vis? Non!! Etiam non!! Audi, amice: qua re fit ut contractus meus minor quam tuus sit? Nescio. Causa enim haec forte erit, quod tu brevior me sis… Quoquo modo est, una atque eadem sententia sumus, nonne? Ita ergo! Quae cum ita sint, scriptum signa, ut contractus legalis fiat! At scribere nescio: tibi dicam oblitus sum… Minime refert, nam stilographicus calamus atramento caret… Sed contractus factus est, nonne? Procul dubio!! Hoc contractu, minimus qui sit, cogimur, nonne? Festina lente: quid hac in linea legi possit? Hoc contractu, minimus qui sit, cogimur, nonne? Res ita se habet: hic contractus, unius aut ambarum negotiantium partium amentia plane reperta, omnibus in clausulis inanis atque nullus fiet. At nescio utrum… Bono animo sis: communis omnibus contractibus res fit: de clausula salutis causa agitur… Hahahahaha!! Tuane sententia medicamenta sumenda nobis? Ecce flos! Pulchra lite eum adeptus es, trunce!! Translation made by Óscar Ramos

Video Details

Duration: 3 minutes and 11 seconds
Country: Spain
Language: English
Genre: None
Views: 216
Posted by: jerrymont on May 4, 2010

Famous scene of A night At the Opera (Marx brothers) subtitled in Latin

Caption and Translate

    Sign In/Register for Dotsub to translate this video.